monumenta.ch > Martianus Capella > sectio 365

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 4, 365
Secunda substantia est, quae de prima, ut dictum est, praedicatur, ut homo de Cicerone, et animal de homine et Cicerone. et quicquid genus est primae substantiae, secunda substantia esse intellegitur. ita ergo substantiis omnibus commune est non esse in subiecto; prima vero nec de subiecto est. substantia nec intendi nec remitti potest, id est recipere magis et minus, [et] siquidem nemo homine alio magis homo est, et nec ipse unus homo magis cras erit homo quam hodie fuit, et in diversis non magis equus equus est quam homo homo. hoc autem observandum est in substantiis, inter consortes suas, id est ut primam primae compares, secundam secundae. nam si secundam primae compares, magis substantia est prima quam secunda. prima enim rem magis declarat, secunda vero habet quandam communionum ambiguitatem. nam cum dico Cicero, iam quiddam individuum certumque significo; cum dico homo, quoniam cuncti sumus huic appellationi subditi, incertum est, quem significem. ita ergo fit, ut magis sit substantia prima quam secunda, quia rem certius ostendit.